monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 82, 10
Nuper nobis postulavit et impetravit exilium: atque utinam implere potuisset, ut sicut illi voluntas imputatur pro opere; ita et nos non solum voluntate, sed et effectu coronam haberemus exilii. Fundendo sanguinem, et patiendo magis, quam faciendo contumelias, Christi fundata est Ecclesia. PERSECUTIONIBUS crevit, martyriis coronata est. Aut si isti soli iuxta quos degimus, amant rigorem, et non noverunt persecutionem sustinere, sed facere; sunt et hic Iudaei: sunt variorum dogmatum Haeretici, et maxime impurissimi Manichaei, cur eorum ne verbo quidem quempiam audent laedere? Nos solos expellere cupiunt? Nos soli qui Ecclesiae communicamus, Ecclesiam scindere dicimur? Oro te, nonne aequa est ista postulatio, ut aut illos nobiscum expellant, aut nos cum illis teneant? Nisi quod in eo magis honorant, quos saltem exilio ab Haereticis separant. Monachus, proh dolor, Monachis et minatur et impetrat exilium, et hoc Monachus, Apostolicam Cathedram habere se iactans. Non novit terrori natio ista succumbere, et impendenti gladio magis cervices, quam manus subiicit. QUIS ENIM Monachorum exul patriae, non exul est mundi? Quid opus est auctoritate publica; et Rescripti impendiis, et toto orbe discursibus? Tangat saltem digitulo, et ultro exibimus. Domini est terra, et plenitudo eius . CHRISTUS loco non tenetur inclusus.